# Theatrum orbis terrarum 31

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, BVRGVNDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/31

Media erit, quam Tacitus, Ptolemaeus, & Plinius, coaetanei ferè, cognouerunt; quae cùm ex ipsis Auctoribus satis nota sit, non opus videtur hîc denuò eam describere. Porrò recens Germania, quae nostra est memoria vsitatior, vltra Rhenum eatenus est extensa, vt omnes fer mè Belgas vsque ad Alpes Tridentinas contineat. Ita quoque vltra Vistulam Ortum versus vsque ad Schytas Alanos, quos hodie Lithuanos appellamus, pertinet; Eritque eius longitudo ab Iccio portu vulgò Cales, vsque ad Lithuanię fines: Habebitque latitudinem à Mari Germanico, Venedicoque, ad Alpes vsque. Haec Germania hodie pulcherrimis, munitissimisque Vrbibus, Castris, pagis, incolisque refertissima, vt nec Italiae, nec Galliae, neque Hispaniae cedere debeat. Habet frumenta, vineta, amnes piscosos, quibus facilè cum fertilissimis Regionibus certare possit. Sunt fontes aquae dulcis, sunt thermae calidae; sunt minerae salis plurimae. Metallorum autem, nempe auri, argenti, stanni, plumbi, aeris, & ferri copia: nullis vnquàm cessura est Regnis. Quinetiam vrbanitas, & morum ciuilitas, vestitus honestus, rei militaris peritia apparatusque bellorum, & nobilitas nullibi maior. Haec illa est, quae olim, vt Cornelius Tacitus testatur, in vniuersum aut syluis horrida, aut paludibus foeda fuit. Hanc ex Neotericis magna diligentia descripserunt, Beatus Rhenanus; Munsterus in sua Cosmographia; Franciscus Irenicus; loannes Auentinus in Boiorum annalibus. Obiter Bilibaldus Pirckeymerus; Gerar dus Nouiomagus; Chonradus Peutingerus, Chonradus Celtes poëta; Iacobus wimphelingius Seletstadiensis, Aimoinus in fronte libri historiarum Francorum; & Henricus Pantaleon, in principio libri primi Prosopographiae. Sebastianus Brand multa per eam Itineraria, locorumque distantias, & fluminum decursus annotauit. Carmine descripsit Rhenum flu. Bernhardus Mollerus. Iohannes Herold de ea duos libellulos aedidit, vnum de Germaniae veteris locis antiquissimis, nonnullisque in ea Romanorum stationibus, legionibusque: alterum de Romanorum in Rhetia littorali stationibus. Gasparus Bruschius de Monasteriis Germaniae, volumen in lucem dedit. Ex veteribus hanc diligentissimè descripsit Corn. Tacitus, peculiari opusculo; quod doctissimis comentariis illustrarunt Andreas Althamerus, & lodocus Willichius. Plures Germaniae scriptores, quos nos non vidimus, enumerat Franciscus Irenicus lib. j. Cap. 2. Exegeseos Germaniae.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
