Latin
34.5 to 34.6
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 34.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIII. Est &BVSCVMDVCIS, Vrbs minimè negligenda, Ludo Litterario excellens, &pugnaci populo quondam celeberrima. Habet praeterea plura non contemnenda Oppida, sed ea omnia hîc enarrare, non est nostri instituti. Sed apud Ludouici Guicciardini Germaniae Inferioris Regionum descriptionem, ea omnia legere licet, imò oculis lustrari, tam diligenter ab eo descripta videntur. Huius Regionis incolae olim fuerunt Aduatici. De quibus vide Ioannis Goropij Becani Becceselana. De Leodiensi Prouincia, quae ferè integra in hac Tabuia habetur, videatur opusculum Huberti Leodij, de Tungris &Eburonibus. Iacobus Lessabaeus Hannoniam (cuius fines in hac Tabula videre licet) Commentariis illustrauit. TRactum Europae extremum Britannicae Insulae obiectum, inter Galliam, Germaniam, &Oceanum, incolae Germaniam Inferiorem appellant: Galli, exterique ferè omnes, vno nomine Flandriam vocant. Verùm Flandria non tam latè patet. Nam quae hodie Flandria est, ea Brabantia, Hannonia, Artesia, &Oceano terminatur. Hanc in tres pártes diuidunt, in Teutonicam, Gallicam, &Imperatoriam, quam &Proprietariam (quòd nunquam Superiorem praeter Flandriae Principem agnouit) nominant.