# Theatrum orbis terrarum 35

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, INFERTOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/35

Teutonica Flandria has habet vrbes; Gandauum, Brugas, Ypram, Curtracum, Aldenardam cum Pamelia, Neoportum, Furnas, Bergas, Slusam, Dammum, Bierfletum, Dixmudam, Cassetum, Dunkerkam, Greuelingam, Burburgum, & Hulstum. Gallica; Insulas, Duacum, Orchianum. Imperatoria; Alostum, Teneramundam, Gerardimontium, & Niniuam. Flumina eius celebriora sunt, Schaldis, Liza, & Tenera. Regio maximè compascua, imprimis Occidentem versus: Boues, equosque praestantissimos, belloque aptos gignit. Caseo, Butiroque abundat. Tritici admodum foecunda & nobilis. Populus ferè mercaturam exercet: atque ex lino (cuius hic maxima fertilitas & excellentia est) lanaque (quae ex Hispania & Anglia huc aduehitur) pannos lineos, laneosque magna copia conficit, latissimeque distrahit. Habet haec Flandria. XXVIII. Ciuitates muro cinctas: M. C. LIIII. Pagos, praeter Arces, Castella, & Nobilium Aedes. Inter quas est Gandauum, maxima Ciuitas: de qua Erasmus Roterodamus in epistolis, ita: Non arbitror (inquit) quaqua patet Christiana ditio, Ciuitatem vllam reperiri, quae cum hac conferri queat, siue spectes amplitudinem vrbis ac potentiam, siue Politiam, siue gentis indolem. haec Erasm. Tria milliaria nostratia in ambitu continet. Tribus fluminibus irrigatur, quibus in viginti Insulas habitatas distinguitur. Brugae, multitudine atque elegantia aedium, omnes Germaniae Inferioris ferè vrbes antecellit; Emporium olim tam celebre, vt Flandriae nomen (inquit lacobus Marchantius) per eam occasionem vicinas Regiones velur obfuscauerit. YPRA, flumen Hypram habet, fullonibus aptissimum: creuitque lanificio in vastam olim magnitudinem, doneo ab Angli Gandauensibus obsessa, disiectis amplissimis suburbiis, magnoper nuta fuit. Fuit haec Regio pro maiore parte ab exordio sub clentela Regum Franciae, nunc verò libera, & sui iuris; vindice Carolo V. Augusto Flandriae Comite, qui seruitutem illam paritia in totum *. aboleuit. Descripsit n Ra udovicus Guiccia, dinus accuratitme sed doctissimè lacobus Marchantius.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
