Latin
37.1 to 37.4
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 37.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ERASMVS ROTERODAMVS BATAVVS his verbis hanc suam describit Hollandiam: Conuenit inter plaerosque doctos, nec id refragantibus coniecturis, eam Rhe ni ad Oceanum Insulam, cuius Tacitus libro vicesimo meminit, esse, quam nunc Hollandiam vocant, terram mihi semper celebrandam, &venerandam, vt cui vitae huius initium debeam. Atque vtinam illi nos tam possimus honestamento vicissim esse, quàm illa nobis non est poenitenda. Nam quòd Martialis eam gentem rusticitatis insimulat, quòd eandem Lucanus trucem vocat; aut nihil ad nos pertinet, aut etiam laudi vertendum arbitror vtrumque. Siquidem quae gens non aliquando fuit rudior? Aut quando Romana gens laudatior, quàm cùm praeter agriculturam &militiam nihil artium nosset? Quòd si quae quondam in Batauos dicta sunt, contendet aliquis ad huius temporis rationem pertinere; quae maior laus Hollandiae meae potuit tribui, quàm si dicatur à Martialis iocis abhorrere, quos etiam ipse nequitias appellat? Vtinamque Christianis vel omnibus aures essent Batauae, quò pestilentes eius Poëte facetias, aut non admitterent, aut certè his non caperentur. Quòd si quis id rusticitatem vocare velit, nos conuicium haud illibenter agnoscimus; videlicet cum integris Lacedaemoniis, cum priscis illis Sabinis, cum laudatissimis Catonibus commune. Lucanus autem (opinor) ita truces appellat Batauos, vt Virgilius acrem Romanum. Alioqui si mores domesticos spe ctes, non alia gens est ad humanitatem, ad benignitatem propensior, cuique minus adsit vel feritatis, vel truculentiae. Ingenium simplex, &ab insidiis, omnique fuco alienum, nullis grauibus obnoxium vitiis; tantùm ad voluptatem praecipue conuiuiorum, aliquantò deditius. Cuius rei causam esse puto, miram rerum omnium exuberantiam, quibus voluptatis studium irritari solet; idque partim ob commoditatem importationum, quòd non solùm occupat duo nobilissimorum fluminum ostia, Mosae, Rhenique; verùmetiam quòd aliquanta sui parte Oceano alluitur; partim ob natiuam Regionis vbertatem, vt quae passim nauigabilibus ac piscosis interluatur fluuiis, pascuis vberrimis abundet. Adhaec auium infinitam copiam, paludes, saltusque suppeditant. Proinde negant aliam inueniri Regionem, quae simili spatio, tantum Oppidorum contineat, mediocri quidem magnitudine, sed incredibili politia.