Latin · Dactylic hexameter
AFRICA
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Assyrios fucos, Arabum praeditia dona.
AFRICA partè alia est fervore notabilis ipso
Aethiopißa, perinsano Phaethonte perusta
Infrenos dum Solis equos currumque fatigat
Ignarus juvenis, nec flectere novit habenas,
Ac terra propius candentem deprimit axem:
Demens qui tantos animo conceperit ausus.
Hinc habet illa caput radiis cinctum omne coruscis,
Membraque perpetuum propter nudata calorem.
At quia odorato sudantia Balsama ligno
Aegyptus propriè sibi vendicat, haec quoque Virgo
Balsameum dextra ramum praetendit olentem.
Inferiore solo quam cernis AMERICA dicta est:
Quam nuper vectus pelago Vespucius audax
Vi rapuit, tenero nympham complexus amore.
Illa oblita sui, castique oblita pudoris
Nuda sedet totum corpus, nisi vitta capillos
Plumea vinciret, frontem nisi gemma notaret,
Ambirent teretes nisi tintinnabula suras.
Lignea clava olli in dextra: qua mactat obesos
Atque saginatos homines, captiváque bello
Corpora, quae discissa in frusta trementia lentis
Vel torret flammis, calido vel lixat aheno.
Uel, si quando famis rabies stimulat mage, cruda
Et jam caesa recens, nigróque fluentia tabo
Membra vorat, tepidi pavitant sub dentibus artus,
Carnibus &miserorum &sanguine vescitur atro:
Horrendum facinus visu, horrendumque relatu.
Quid non impietas designat barbara? quid non
Contemptus Superûm?
MAGELLA NICA.