# Theatrum orbis terrarum 40.5-6

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, 40.5 to 40.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/40.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/40.5

Habet autem Prussia ab Oriente Lithuaniam, à Meridie Poloniam, ab Aquilone Liuoniam, & ab occidua parte Pomeraniam. Maritima eius hodie in Vrbibus & Arcibus Teutonica sunt; at in rure interiori, pauci priscae linguae homines manent. Habet autem maritimas Vrbes, Montem regium, opus Regis Bohemiae, vbi Principis nunc sedes est, Elbingen, & omnium nunc locupletissimam Gedanum (Dantiscum vulgò vocant) Vrbem insignem, magnumque mercatorum Emporium. Haec Munsterus. De ea vide etiam Cromerum lib. 3, rerum Polonicarum; & Erasmi Stellae de Borussiae antiquitatib. libros duos. In huius Regionis littore, Succinum, antiquis Glessum i Pirmstein, ab aliis Germanis Augstein dictum, & run SAXONVM natio antiquum nomen retinens, terminatur ab Occasu Visurgi fluuio; ad Aquilonem Danos siue Cymbros habet, & mare Baltheum; ad Ortum Odera, qui veteribus Viadrus, Prutenis & Silesitis excipitur: à Meridie Moenum & Bohemiam habet: Oritur autem Moenus in monte Pinifero, qui est in ea Regione, cui VOITLANDIA nomen, sub ditione Marchionum Brandeburgensium, vnde cadunt quatuor insignia flumina in quatuor mundi cardines (mirum dictu) effusa.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
