Latin
INFERTOR
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 42
Unproofread scanNot analysed yet
rgens latus Moraui obtinent, &Slesitarum natio: Septentrionem udem Slesij ac Saxones, qui &Misnenses &Thuringi appellantur. Ad Occidentem Aduocatorum (Voitlandia vulgò) terra est, Boiariorumque Regio. Meridionalem plagam tum Boiarij, tum Australes habent, qui ripas Danubij vtrasque accoiunt, nec alia Bohemiae quàm Theutonum terra coniungitur. Sylua vniuersam claudit, quam veteres Hercyniam vocauêre, cuius &Graeci scriptores &Latini meminêre. Flumina quae terram irrigant, vniuersa in Albim exonerantur. Hic in montibus exoriens, qui Bohemiam Slesiamque disterminant, mediam fermè Prouinciam perlabitur: primò in Occidentem, deinde in Septentrionem versus, vbi Prouinciam relinquens, per angu stias montium &abrupta conuallium praeceps Saxoniam petit; quam duas in partes dirimens, in Oceanum fertur; vbique a Rheno flumine aequo terrarum spacio distans. Amnes alij, quos Bohemi memorant, Orlioze, quod Aquilam signat; Egra, qui ex nomine Oppidi auod alluit, vocatur, in terra Aduocatorum exoriens, apud Litomericiam Albi miscetur: sed cunctos Multaua excedit, qui Metropolim Regni Pragam influit; hic Sacz aniam, &Lusmicium, &Misam, &Albim secum trahit. Oppida toto Regno memorabilia, Praga; Regi, Pontificique, honesta sedes; neque minor neque ignobilior Etrusca Florentia, treis in partes diuisa; quis nomina indidere, paruam Pra gam, veterem, ac nouam. Parua sinistrum latus Multauae fluminis occupat; collique coniungitur: in quo sita est Regia, ac S. Viti Pontificale Augustumque templum. Vetus Praga in plano iacet, vniuersa magnificis operibus adornata. Iungitur autem minori Pragae lapideo ponte, quatuor &viginti arcuum. Nquam ciuitatem à veteri fossa disiungit profunda, vtrinque munita muro, &in quam facilè fluminis aqua deriuari potest. Post Pragam Litemesce, altera Pontificalis ciuitas, vicina Morauis. Cuthna quoque haud parui nominis habetur: vbi argenti venae. Nec Buduicum contemnere oportet. Habet etiam nomen Slagenwerdium, vtraque Broda, Budinge, Colonia, Litomericium, &c. gelida prorsus Regio, pisce, atque armentis abundans, cum volucre ferisque frumenti ferax. Cicera provino vtitur, illi Ceruisiam vocant. Ager toto Regno optimus. Vinum quod nascitur acerbam; ditiores ex Austria atque Hungaria impor tato vtuntur. Sermo genti &Dalatis vnus. Mos vetus in hanc vsque diem seruatur, in templis sermone Theutonico, in coemite us Bohemico plebs docetur Solis Mendicantibus libertas fuit qua vellent lingua populum instruere. Plebs toto Regno bibula, &ventri dedita. Quoties Crete num Caupones venale proponunt, inuenies quàmplures, qui iuramento adacti, n. cellenariam egredientur, nisi exhausto dolio. Nobilitas gloriae appetenler. &c. Haec, sumpsimus ex Aeneae Syluij historia Bohemica. Plura habes Munsterum, Ritha, merum, &Sabellicum Aenn. 10. lib 2. ,&Alb. Cn ib. Wandaliae. De huius Regionis inco lis, vnde venerint, &antiquis eor sedibus, lege Mart, Cromerum lib. I. hist. Polonicae. Idem citat cuiusdam Dub lomucensis Episcopi Bohemicam historiam, quam no, non vidimus. Pragzu ut Regni Vrbem primariam descripsit Georo. Handschius. Hanc typicam descriptionem sumpsimus ex Tabula Iohannis Crigingeri, Pragae An. 1568. aedita. FVIT haec Prouincia diu sub Imperio Polonorum, tandemque subiicitur Coronae Bohemiae, accipiens nomen ab amne Schleso (vel vt alij sentiunt) à Schleso Rege. Odera fluuius perlabat eam.