# Theatrum orbis terrarum 43

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, INFERTOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/43

Latitudo eius patet itinere trium dierum, & longitudo quatuor dierum: exten diturque à Regione Hungarica, vsque ad Brandeburgensem Marcham. Fuit Episcopalis sedes primùm Nissae: deinde translata fuit per Casimirum primum ad Vratislauiam Metropolim Prouinciae. Sermo populi Germanicus est: ab altera tamen parte Oderae fluuij, vbi Poloniam respicit, Polonica lingua praeualet. Habet Regio duos praecipuè Comitatus; vnum in Lignitz, cui magna pars terrae & populi subsunt: alterum in Schiveidnitz, qui paret Regi Bohemiae, & is habet in eo Praefectum siue Vicecomitem, qui in Oppido Lauer manere solet, & quatuor in anno vnà cum reliquis Nobilib. in Vrbe Schiweidnitz celebrat Iudicia. Multitudo Ducum, inter quos paterna haereditas per capita diusa fuit, lacerauit Prouinciam in multas partes, vnde Regio frequentes incurrit calamitates, & crebris exposita fuit latrociniis. Terra ipsa vallatur montibus, & multis inspergitur syluis; humectatur plurimis riuulis, quos Bohemiae montes extrudunt, & ad Oderam destinant, vnde Regio admodum foecunda redditur. Incolae bibunt potum ex cerere factum, quem Bierram vocant. Infertur quoque vinum ex Morauia & Hungaria. Et iuxta Crosnam Oppidum crescit vinum; sed quod magna ex parte perOderam in Prussiam, & alias maritimas terras auehitur. Aiunt etiam victum in hac Regione comparabiliorem esse, & in minori precio inueniri, quàm in aliis circumiacentibus terris. Haec Munsterus in sua Cosmographia. Cetera Pius. II. in Europae descriptione; Laurentius Coruinus Nouoforensis; Franciscus Irenicus; Sabellicus Aenn. 10. lib. 2. & optimè Georgius Rithaymerus. nec non And. Althamerus. Vrbs huius Regionis (quam primariam diximus) Vratissauia est, amplissima, à Vratislao secundo Rege Bohemiae condita; olim Budorgis appellata. Sita est inter duos montes ad ripam Oderae (inquit Pius. II.) priuatis ac publicis aedificiis magnificè ornata. Odera fluuius (Ptolemaeo Viadrus dictus) qui eam secat, in Hercynia Bohemiae ortus, apud Stetinum Vrbem se in Sueuicum mare exonerat.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
