Latin
44
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
caelestino clipeo pictae; Sed Lupoldus Marchio hoc nomine Quintus, à rei euentu ab Imperio concessa noua vsurpauit insignia, rubro &albo coloribus, distincta quòd ita totus suffusus sanguine in expugnatione Ptolemaidos fuisset, cingulo tenus duntaxat (quod album corpus intersecabat) à cruore immunis. Cetera vide apud Munsterum, &Cuspinianum. Austriae etiam descriptio extat apud Bonfinium in fine libri. 4. Decadis. 4. rerum Hungaricarum. Pius . II. in sua Europae descri ptione citat Historiam propriam huius Regionis à se descriptam, nobis tamen eam videre hactenus non contigit. Idem pulcherrimè in suis Epistolis descripsit huius Regionis Metropolim Viennam.