# Theatrum orbis terrarum 44-2

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/44-2

caelestino clipeo pictae; Sed Lupoldus Marchio hoc nomine Quintus, à rei euentu ab Imperio concessa noua vsurpauit insignia, rubro & albo coloribus, distincta quòd ita totus suffusus sanguine in expugnatione Ptolemaidos fuisset, cingulo tenus duntaxat (quod album corpus intersecabat) à cruore immunis. Cetera vide apud Munsterum, & Cuspinianum. Austriae etiam descriptio extat apud Bonfinium in fine libri. 4. Decadis. 4. rerum Hungaricarum. Pius .II. in sua Europae descri ptione citat Historiam propriam huius Regionis à se descriptam, nobis tamen eam videre hactenus non contigit. Idem pulcherrimè in suis Epistolis descripsit huius Regionis Metropolim Viennam.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
