Latin
LARIVS
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc Lacum Paulus Iouius elegantißimè descripsit integro libello, ex quo etiam hanc Tabulam nostro vsui excerpsimus. Descripsit &Benedictus Iouius res Comensium. Sed vide etiam Leandrum in sua Italia; &Dom. Nigrum in sua Geographia. FORVM VLII. EORI IVLII nominis originem, inquit Leander, diuersè prodiderunt scriptores. Quidam id à lulio Caesare putant fluxisse. Blondus ab Vrbe Forolulio denominari videtur asserere. Regionem etiam hanc Aquilegiensem ab illius Metropoli vocatam monumenta litterarum produnt. Ad extremum, Patriam dictam constat Venetis; quod nomen in hunc vsque diem quoque manet. Situs Regionis est huiusmodi: Incipit à planitie mari apposita; moxque paulatim crescens primùm in colles, tandem in montes altißimos euehitur; qui propemodum vndique fines adeò claudunt, vt haec vallata montium iugis pla nities tanquam muro, theatrum videatur; faucibus autem vnis pateat, per quas, vti porta, Sontij fluminis traiectu ab Taruisio aditur. Ceteros itaque terminos Alpes vbique premunt; ideoque nisi per maritimos portus, aut conualles montium seu ipsos vertices accessum praebet. Portus habet in ora quamplurimos. Sunt in hac nobiliß. Regione campi lati &irrigui, maximeque fertiles, abundat enim vitibus generosiß. succi; quarum vinum Plinius in Vinorum censura primo loco celebrat, Pucinumque vocat à loco. Haec ex Leandro. Apud ipsum plura legere licet. Vide etiam Blondum; &Ioannis Candidi historiam Aquilegiensium ROMAE