# Theatrum orbis terrarum 55.4-6

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, 55.4 to 55.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/55.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/55.4

est, non solùm rebus ad hominum, animaliumque necessitatem; sed etiam ad vo luptates atque delitias opportunis vndique confertus. Imprimis omne genus frumentum, vinique nobiliss. summam abundantiam fundit, adeò, vt qui non viderit, tantum vnius iugeri cùm frumenti, tum vini vbertatem esse posse, haud facilè credat. Colles item hoc in agro feraciss. plenique nobiliss. fructuum, & aliqui Theatrorum instar areas planas cingentes, venationibus ferarum opportunas. Praeterea circum Neapolim horti amoeniss. cultissimique, medicis, ac eiuscemodi generosis arboribus ornati, dulcissimoque riuulorum vndique discurrentium murmure resonantes sunt Nec vsquam abest odorum suauitas, quos passim abundantia myrti, lauri, gelsamini, rosmarini, rosae, &c. aspirat. Breuiter, horum locorum amoenitas, elegantia, delectatio, vix intra modum humanum consistere mihi profectò videtur; vt mirari nemo debeat, cùm olim, tum hac aetate, praecipuos homines vitam hic degere solitos. Haec ex Leandro excerpsimus; apud quem plura: qui hanc Vrbem eiusque territorium atque Regnum tam absolutè describit, vt Lectorem ad alium Auctorem minimè relegare visum fuit. Antonius Galateus doctissimè suam lapygiam Peninsulam (quam hodie Puliam vocant) descripsit. NEMO veterum Historicorum vel Geographorum non meminit, atque studiosè hanc Insulam descripsit; imprimis Strabo; Plinius; Solinus; aliique. Ex Neotericis verò sic eam describit Vadianus: Sicilia non fertilitate modò (ob quam tamen Cereri & Baccho à veteribus consecrata fuit; & horreum etiam Vrbis Romae credita.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
