# Theatrum orbis terrarum 56

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, NEAPOLITANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/56

) sed frequentia atque vetustate Oppidorum, amnium commoditate, & rerum gestarum memoria, victoriisque Poenorum & Romanorum altercantibus, super omnes alias insignis. Vrbes eius septuaginta duas Plinij aetas numerauit. hodie duodecim Episcopatus feruntur, latè patentibus dioecesibus. Tenuêre eam multis annis Sueuorum Duces. Ab Anglis & Lotharingis etiam petita inuasaque fuit, hoc maximè tempore, quo in Syriam & Saracenos expeditiones sumebantur. Postremò in Regum Arragonum Hispaniae manus peruenit, hodieque iisdem obsequitur. Neque alia est, quòd quidem sciam, toto Orbe Insula, quam ex aequo Graeci & Latini scriptores partim nobilitate Insulae, partim autem occasione rerum gestarum, celebriorem reddiderint. Qui plura velit, Benedictum Bordonium, qui omnes Orbis terrarum Insulas vno volumine compraehendit; Leandrum Albertum; Dominicum Nigrum; Franciscum Maurolicium; Marium Aretium, qui eam doctissimè; & tandem Thomam Fazellum Siculum, qui eam exactissimè, plenissimeque describit, legat: apud quem quoque Aethnae montis historiam habes; de quo etiam Petrus Bembus peculiarem libellum edidit. Sed lege etiam Ciceronis Orationes in Verrem.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
