Latin
ARDINIA
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 60
Unproofread scanNot analysed yet
POLONIA, quae à planitie terrae, (quam ipsi vernaculè etiamnum Pole vocant) nomen habet, vasta Regio est, quae Schlesiae ad Occidentem proximat. Hungaris, Lithuanis, ac Prutenis contermina. Diuiditur in Maiorem &Minorem. Maior dicitur, quae Septentrionem aspicit, habetque Guesnam, Posnauiamque, insigniora loca. Minorem vocant, quae ad Meridiem vergit, habetque nobilem Vrbem Cracouiam, ad caput Vistulae, quae Regionem diuidit, sitam; reliquae Ciuitates parum nitidae Ex maceria domos fermè omnes componunt, plerasque luto linunt. Plaga Regionis palustris est, &nemorosa. Potus genti cereuisia. Vini rarissimus vsus; nec vineae cultura cognita. Equitatu in bello maximè praestat. Ager cereris ferax, multa genti armenta; multa ferarum venatio. Melle abundat. Habet &Salis maximam copiam, quod ex terra eruitur. Habet &aeris fodinas in montium iugis, Tatri, ab incolis dictis: nec non sulfuris. Sub Regno Poloniae continetur Lithuania, Samogitia, Masouia, Volhinia, Podolia, &Russia, quae Meridionalis cognominatur, &Ruthenia 4 quoque à nonnullis dicitur. LITHVANIA magna sui parte palustris, plurimumque nemorosa, &eò difficilis aditu, ac quodammodo inaccessa, aquis omnia obtinentibus; Hyeme commercia cum Lithuanis habiliora: paludibus &stagnis ta glacie concretis, niueque superinfusa, fiunt omnia mercatoribus peruia. Rara in Lithuania Oppida; Villarum incolatus infrequens. Accolarum diuitiae pecora, pellesque preciosae multigenum ferarum, quibus Regio insigniter scatet. Cerae ac mellis a run dans. Vsus pecuniae genti nullus. Sermo genti vt Polonis, Sclauonicus. Caput Regionis Vilna est, Episcopalis Ciuitas, tantae magnitudinis quantae Cracouia. Donius tamen contiguae in ea non sunt, sed veluti in rure, horti intermediant &pomaria. SAMOGITIA (quod eorum lingua terra inferior sonat) habet gentes procerae &pulchrae staturae, agrestes tamen &incultis moribus, parco victu viuentes. Nullus illic aedificiorum Nobilium, sed tantummodo tugurij vsus. Ex ligno &culmo fit structura. Largius ab imo sensim operis incremento aedificium in arctius cogitur, in carinae seu galeae maximae similitudinem elaborata. In cacumine fenestra vna, supernè lumen reddens, subter quam focus, cibos parabiles coquens. In ea domo, se, vxores, pignora, seruos, ancillas, pecus, armentum, frumentum, &omnem suppellectilem condunt. MASOVIA Regibus Poloniae feudalis, huius Metropolis est Varsouia, vbi optimus conficitur medo, potus genus est ex melle constans, &c. VOLHINIA Regio omnium rerum, propter agri fertilitatem, abundans, &Oppidis, Castellisque frequens. PODOLIA agro tam fertili est, vt eius gramen perticam tribus diebus supercrescendo contegat; &aratrum in locis graminosis derelictum paulò pluribus sepiat, &cooperiat. Mellis quoque maxima copia. Praecipua huius Vrbs est Camyenetz. RVSSIA abundat equis, bobus, &ouium gregibus, preciosissimisque pellibus. Potu vtuntur ex melle facto. Adducitur &vinum ex Pannonia, Moldauia, &Walachia. Huius Metropolis est Leunpurg, Latini Leopolim vocant. Plura habes de his Regionibus apud Mathiam à Michou, in libello de Sarmatiis; Alb. Crargium in descriptione Wandaliae; Bonfinium de rebus Hungaricis. Sed omnium optimè eas descripsit Martinus Cromerus in Chronico Poloniae; &Sigismundus ab Herberstain in suis Moschouiticis Commentariis. Vide &Seb. Munsterum. REGIONES SEPTEN