# Theatrum orbis terrarum 61

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, TRIONALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/61

TRIONALES. COntinet haec Tabula ferè omnem cogniti Orbis iractum Septentrionalem: sed imprimis Peninsulam veteribus sub nominibus Scandia, Scandinauia, Baltia, & Basilia, malè cognitam: quam & alterum Orbem terrarum, propter eius magnitudinem, & officinam, vaginamque gentium cognominarunt. Compraehendit haec Peninsula hac aetate tria Regna, Noruegiam, Sueciam, Gothiam: & partem Regni Danici: aliasque multas Prouincias. vti sunt, Bothnia, Finmarchia, Finlandia, Lapponia, etc. Cuius singulares descriptiones hîc ex Iacobo Zieglero apponemus. NQRVEGIA, interpretatur Septentrionalis tractus aut via; fuit Regnum hoc aliquandiu admodum florens, Imperiumque tenuit per Daniam & Frisiam, Insulasque adiacentes, donec domesticum Imperium per haereditariam succeßionem administratum fuit. Postea sub interregno, consensu Procerum institutum est, vt Reges per electionem susciperentur. Estque hoc tempore sub potestate Danorum. Hi non legittimos modò redditus, & tolerabilia vectigalia imperant, sed omnia commoda conradentes tranferunt in Daniam. Ad hanc difficultatem accedit qualitas locorum: habet enim Dania in potestate nauigationes omnes Noruegianas: neque haec exercere mare potest, neque exportare merces; praeterea à coelo, à tellure, à mari nequaquam humilis aut parum felix existimata. Haec mittit in reliquam Europam piscem ex genere Asellorum, frigore induratum & extensum in fustem, vnde & eum Germani dicunt Stockfisch. Captura eius laudatißima est Ianuario, quando superest frigus vt induretur: & qui clementioribus mensibus capiuntur, marcescunt; neque sunt idonei, vt exportentur. Tractus totus littoralis Noruegiae est mitis, mare non conglaciatur. Niues non diu durant. SVECIA, Regnum est diues argenti, aeris, plumbi, & ferri, frugum, pecoris; & prouentu immenso piscium ex fluminibus, lacubus & mari; venationibus quoque ferarum. Stockholm in ea est Regia & Emporium, Vrbs munita arte & natura. Sita est in paludibus instar Venetiarum. Inde sortita est nomen, quòd sita in aquis, fundamenta sint palis stabilita. GOTHIA, id est, bona terra: Regi Sueciae paret. In ea est Portus & Emporium Calmar vrbs magna: habetque Arcem, quae operum magnitudine certat cùm Arce Mediolanensi. Apud Tingualla oppidum sunt fossiones optimi ferri. Haec Zieglerus. De Dania hîc nihil addidimus, cùm de ea dictum sit in propria, quam occupat, tabula. Est in hac Tabula Istandia Insula (veteribus Tyle dicta) miraculis, si quae alia, clarißima. Etiam Groenlandia. paucis nota. Apud veteres pauca harum Regionum testimonia habes. Ex Recentioribus eas descripserunt, Olaus Magnus Gothus, Episcopus Vpsaliensis: Albertus Crantzius. Saxo Grammaticus; Iacobus Zieglerus; Sigismundus ab Herberstein in suis Moschouiticis Commentariis. Edidit & Nicolaus Wimmannus Maris Arctoi nauigationem. Vide quoque Nicolai Geni Comentaria; & Naufragium Petri Ouirini, ab eo & Christofero Fiorauante, nec non Nicolao Michaelis Italicè scriptum, aut potius MAGNI DVCIS MOS

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
