# Theatrum orbis terrarum 63

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, MAGNI CHAMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/63

MAGNI CHAMI LMPERIVM. QVI Tartaros describere velit, multas nationes describat necesse est, & easdem longè ab inuicem distantes. Nam Tartaria hodie ferè vocatur, quicquid terrarum ab Orientali Oceano, siue Mangico, positum est inter Septentrionalem Oceanum & Meridionales regiones Sinam, Indiae partem extra Gangem, Sacos, laxartem (hodie Chesel) fluuium, mare Caspium & Meotidis paludem; & ad Moscos penè Occidentem versus: quia haec omnia ferè occupauerunt Tartari, & in iisdem locis residerunt. Ita vt antiquorum scriptorum Sarmatiam Asiaticam, vtramque Scythiam, Sericamque Regionem (quae fortasse hodie Cataio est) compraehendat. Horum nomen Anno salutis M. CXII. primùm in Europa auditum est. In hordas diuiduntur, quae vox illis significat conuentus, aut multitudo. Sed vt varias longè lateque distantes Prouincias inhabitant, ita neque in moribus aut vitae genere omnes coueniunt. Homines statura quadrata lata facie & obesa, oculis contortis & concauis, sola barba horridi, cetera rasi, corpore valido, animo audaci; equis, aliisque animalibus quoquo modo interemptis suauiter vescuntur, demptis porcis, à quibus abstinent: inediae somnique patientissimi: equitantibus porrò si fames sitisque illos molestauerit, equis quibus insident venas solent incidere, haustoque eorum sanguine famem pellunt. Et quoniam incertis vagantur sedibus, stellarum, imprimis verò Poli Arctici, quem ipsi sua lingua Selesnikol, hoc est, ferreum clauum (teste Sigismundo ab Herberstein,) vocant, aspectu, cursum suum dirigere solent. Vno in loco non diu commorantur, rati grauem esse infelicitatem diu in eodem leco haerere, Iustitia apud illos nulla. Homines sunt rapacissimi, nempe pauperrimi; vt qui alienis semper inhiant. Auri & argenti apud eos nullus vsus. Tartaros, eorumque mores & ritus accuratissimè descriptos habes apud Sigismundum ab Herberstem. Vide & Antonij Bonsinij Commentaria Hungarica; M. Paulum Venetum, quem diu inter illos vixisse constat. De eorum origine lege Mathiam à Michou; Haythonum Armenum; Caelium Curionem in historia Sarracenica; & literas Iacobi Nauarchi lesuitae. De Tartaris habes etiam quaedam non negligenda apud Nicephorum, libro. 18. cap. 30. Habet & Laonicus de Tartaris sub Schytarum nomine variis in locis multa; vt & Gregoras alius scriptor Graecus. INDIA. NObilißimam totius Orbis terrarum partem JNDIAM esse, neque naiorem Regionem vno nomine compraehendi, omnes ferè Scriptores vnanimiter produnt. Ab INDO flumine nomen habet. Indiae spatium, ex Strabone & Plinio, intra Indum ab Occasu; à Septentrione Tauri iugis. ab Ortu Eoo pelago; à à eridie suo hoc est, Indico, clauditur. In duas Regiones, Gange flumine interluente dirimtur: quarum altera, quae Occidentalis est, intra Gangem dicitur: alter ad Orientem magis, extra Gangem cognominatur.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
