# Theatrum orbis terrarum 64

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, MAGNI CHAMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/64

In Sacris voluminibus illam Euilat, hanc Seriam vocitatam legimus, Dom. Nigro teste. M. Paulus Venetus eam videtur in tre diuidere, in Maiorem, Minorem, & Intermediam, quam basiam vocari dicit. Haec non gentium tantùm, atque Opidorum prope innumerrum, sed omnium rerum prouentu (aere tantùm & plumbo excepto, si Plinio credimus) felix: flumina cum plurima, tum maxima: quorum irriguo procursu sit vt in vdo solo, proximantis Solis vis, nihil non magna quantitate gignat. Aromatibus, gemmisque, quibus prae omnibus aliis mundi Regionibus affatim abundat, totum ferè Orbem implere videtur. Multae illi contiguae sunt Insule hinc inde in suo Oceano sparsae, adeò vt meritò Orbem Insularum dicere quis posset. Imprimis in eo est Iapan, M. Paulo Venet. Zipangri dicta; quae quoniam paucis abhinc annis haud mu is cognita fuit, de ea hîc nonnihil dicere visum fuit. Insula est latißimè patens, caeli eandem ferè eleuationem cum Italia habet. Incolae Religioni, litteris, & sapientiae sunt addictissimi; & veritatis indagatores acerrimi. Nihil illis frequentius oratione, quam more nostro sacris in Delubris exercent. Vnum agnoscunt Principem, à cuius Imperio & nutu pendent: Sed & hic sibi supremum habet, Voo illis dictum; penes quem summum est rerum Sacrarum, & Religionis Imperium; hic fortasse nostro summo Pontifici, ille Imperatori nostro assimilari posset. Huic plebs animarum suarum salutem credit. Vnum tantummodo Deum adorant, triplici capite effigiatum, cuius nullam tamen reddere norunt rationem. Infantes apud hos haptisantur: ieiuniis in poenitentiae testimonium corpora macerare student: Crucis signaculo contra daemonum insultus, vti nos, se muniunt: adeò vt in Religione, & vi uendi more Christianos imitari videntur: quos tamen, Societatis IESV professores, maximis laboribus in totum Christianae Religioni imbuere satagunt. Sunt & Moluccae Insulae, aromatum fertilitate celebres, & auicula Manucodiatta (quam nos Paradysi auem vocamus) nobiles. Est & Sumatra (olim Taprobana) Insula veteribus nota. Sunt plures aliae, vti laua Maior & Minor, Borneo, Timor, &c. quas in Tabula videre licet. Has Indias ex veteribus decantarunt magnis laudibus, Diodorus Siculus; Herodotus, Plinius, Strabo; Q. Curtius; & Irrianus in vita Alexandri Magni. Extat & Epistola Alexandri Magni ad Aristotelem de situ Fndiae. Ex recentioribus Ludouicus Vartomannus, Maximilianus Transsyluanus; Joannes Barrius in suis Asiaticis Decadibus. Sed vide etiam lesuitarum epistolas, in quibus multa ad cornitionem Insulae Iapanicae facientia obuiam occurrunt. Scripsit & Joannes Macer Iurisperitus Indicarum Historiarum libros III.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
