Latin
SOPHORVM IMPERIVM
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 65
Unproofread scanNot analysed yet
SOPHORVM IMPERIVM. PERSARVM Imperium vti olim celebre, sic etiamnum hodie maximè clarum est, amplissimasque Regiones compraehendit: nam omnem eum Asiae tractum, qui est inter Tigrim fluuium, Sinum Persicum, Mare Indicum (quod olim Rubrum) Indum, &laxartem (hodie Chesel) fluuium, &Caspium mare, nostra aetate à Sophis possidetur. De Sophorum origine, ex loannis Barrij Asiae Decadibus haec transtulit Caelius Curio, in sua historia Sarracenica, Anno Salutis nostrae. M. CCC. LXIX. Erat quidam Regulus inter Persas, Ardenelim oppidum obtinens, Sophi appellatus, qui se ex Alis Muamedis generi, stirpe, per Musam Cazinum eius nepotem oriundum gloriabatur Hic Babilonio Calysa extincto; &aduersa factione, quam Turcae tuebantur, à Tartaris depressa, coepit liberiùs suam de religione sententiam profiteri: &quia Hocemus Alis filius, à quo ipse se genus ducere iactabat, duodecim filios habuerat, volens aliquod sectae suae, quo à ceteris dignoscerentur, signum imponere, instituit, vt qui suam sectam amplecti vellent, tyaram sub velo, quo caput Turcae omnes involuunt, (tulibantem appellant) purpuream gestarent, quae in medio extra tulibantem duodecim fastigia emitteret. Eoque mortuo successit filius Guines appellatus; qui tan tam sibi in toto Oriente doctrinae sanctitatisque opinionem conciliauit, vt Tamerlanes ille clarissimus Parthorum Imperator, qui Bayazetem Turcarum Regem cepit, per Persidem iter faciens, eum quasi sanctum aliquem virum inuisere voluerit: ab eoque Guines triginta captiuorum, quos secum adducebat, millia dono impetrarit, quos ipse pòst in secta sua instituit; eorumque opera Secaidar eius filius in bellis vsus est: is enim Guine mortuo, Georgis Scythiae populis, suis finitimis, sed Christianis, (horum viribus fretus,) bellum intulit, multisque illos cladibus afflixit, &c. Haec de Sophorum origine dicta sint. Hi cum Turcis continua bella ob Mahumetanam Religionem gerunt; quoniam Sophiani vnum Mahumeticae Religionis interpretem sequuntur, &Turcae alterum; qui quidem interpretes inter se sunt dissentientes, adeò vt Sophiani haeretici sint nuncupati à Turcis, &Turci à Sophianis. Gens natura liberalis est, &ciuilitatis amans, litteras &artes colunt, nobilitatem agnoscunt: in eo à Turcis differunt, quòd hi nullum sanguinis aut stemmatum discrimen norunt. Harum Regionum situm, gentisque viuendi morem &ritus, vide apud Aloysium loannis Venetum; losaphat Barbarum; Ambrosium Contarenum; loannem Mariam Angiolellum; &cuiusdam mercatoris anonymi, cum his impressam peregrinationem. Consule etiam lesuitarum Epistolas; &Nicolai Geni Patricij Veneti Commentaria rerum Persicarum.