# Theatrum orbis terrarum 68-2

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, CARTHAGINENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/68-2

CARTHAGINENSIS ORTVS. CARTHAGINEM Romani Imperij aemulam; & alterum post Romam, Orbis terrarum decus, describere, nostri non est instituti; Sed quia hunc eius Sinum prostare in Italia hac forma vidimus, eum hoc nostro operi etiam inserere non ingra tum Geographiae candidatis fore existimauimus; atque hisce Pauli louij verbis expri mere visum fuit. Carthaginensis sinus ea forma est, vt eius ingressus ab alto adnauigantibus abscondatur; quoniam Clupeae promontorium, antiquis Mercurij & Pul chri vocatum, multùm in Occidentem Solem sese extendit, & introrsum demum se reflectens, alterum efficit promontorium, olim Apollinis, hodie Zafranium à nautis appellatum. Inde verò lunato ambitu ad Guletae fauces recuruatur; & ad laeuam Radae Vrbis calidarum aquarum salubritate celebris, regionem relinquit. Ex aduerso autem collapsae Carthaginis situm spectat. Haec ille. Sed apud Ioannem Leonem etiam loca huic vicina, lustrare licebit.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
