# Theatrum orbis terrarum 68

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, ASIA MINOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/68

ASIA MINOR. PETRVS BELLONIVS in peregrinationum suarum doctissimis obseruationibus, inquit, hanc Asiae partem (ab antiquis Minorem appellatam,) hodie à Turcis Natoliam, aut Anatoliam appellari, à Graeco vocabulo ἀνατλη, quod Orientem significat. Eoque vocabulo compraehendi omnem Asiae Regionem vltra Propontidem, & Hellespontum (cui Ottomannorum prosapia praeest) sitam; nempe vniuersam Phrygiam, Galathiam, Bithyniam, Pontum, Lydiam, Cariam, Paphlagoniam, Lyciam, Magnesiam, Cappadociam, & Comagenam. Quarum Regionum conditionem, viuendique morem atque ritum hodiernum scire qui desiderat, eundem Auctorem tanquam testem oculatum consulat. Videat & Andreae Theueti Cosmographiam Orientalem; (vt vocat.) Nicolai Nicolaij obseruationes Orientales; & Petri Gillij Bosphorum. Rhodum Insulam, quae huic Asiae Minori adiacet, descripsit Theodoricus Adamaeus Suallembergus. AEGYPTVS. AEGYPTI apud omnes Auctores, ob antiquitatem, & in ea res praeclarè gestas. memoria & claritas nemini non nota est. Haec mari Mediterraneo, Sinu Arabico, Bugia Regione, & Libyae desertis clauditur. Nilus fluuius totius Orbis maximus eam per medium secat. In ea sunt Alexandria, Emporium olim celeberrimum; & Cayrus, hodie inter maximas Africae Vrbes numerata; Et demum stupendae illae ob altitudinem omnibus saeculis decantatae Pyramides, inter septem Orbis miracula habitae. Quorum omnium cognitionem, qui velit, ex veteribus legat, Diod. Siculum lib. 1.; Strabonem. Herodotum; Plinium, & Amm. Marcellinum lib. 22. Ex Neotericis, Petrum Bellonium; Dominicum Nigrum; Laurent. Coruinum Nouoforensem; & Guilielmum Tyrium lib. 19. cap. 24. Sed imprimis loannem Leonem, qui eam diligentissimè perlustrauit, omnesque eius Vrbium antiquitates, situm, populosque, sigillatim describit. Ludouicus Nugarola Dialogum aedidit, inscriptum Timotheum, siue de Nilo. Scripsit & loannes Goropius Becanus Niloscopium, inter sua Becceselana. Aedidimus nos olim Tabulam Aegypti maiori forma, ex antiquis & recentioribus Auctoribus veterem simul & nouam eius delineationem pro nostro modulo continentem. Hanc autem quam hic cernis, ex Tabulis in Italia impressis habemus.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
