# Theatrum orbis terrarum 7.8

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, ORTELIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/7.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/7.8

vnde in Sclauoniam profecti, singulas Prouin cias, quibus vsus est linguae Sclauonicae, vti sunt Hungaria, Transsyluania, Polonia, Scandia, & Russia perspeximus. Hoc modo Europa absoluta ad Isthmum, qui est inter fontes Tanais, & Oceanum septentrionalem, Europae ac Asiae terminum venimus; eoque in Asiam; quam con templati, in Africam per angustias, quae sunt inter intimum Sinus Arabici recessum, & Mediterranei maris Sirbonim lacum, descendimus. Vnde per Aegyptum, Barbariamque ad fretum Gaditanum peruenimus.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
