Latin
70.8 to 70.9
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 70.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Britannia tunc temporis esset quasi horreum Occidentalis Imperij, &annona illinc transferebatur per Britannos, ad exercitum limitis Germanici custodem alendum, nullus aptior locus erat deponendi onera, quàm in ostio maximi fluminis Rheni, ubi iterum alterius generis nauibus contra cursum aquae per Menapios ad Coloniam &Maguntiam usque (ut nunc factitant) veheretur, unde ille locus cùm &esset Mercatorum Britannorum receptaculum, &annonae ab illis invectae quasi horreum, (qualia refert Ammianus Marcellinus Iulianum Caesarem multa per Galliam &Germaniam pro Britannica annona conservanda extruxisse, &alia incensa &diruta restaurasse) à frequentia Britannorum, Britannici nomen meruit. Has autem nudas coniecturas nullis testimoniis corroboratas, tuo iudicio excutiendas relinquo, quem non dubito ex multijuga tua cognitione, multò meliora in medium adferre posse. Restat, ut de Monae Insulae nomine &situ, quae apud Antiquiores &modernos Authores observavi, quaeque ipse experientia &ex linguae Britannicae (qua iam illius Insulae Incolae utuntur) cognitione didici, tibi cui aliquid denegare, quod vires meae praestare possint, apud me piaculi loco erit, aliquid scribam; quàm vis scio me hoc factitando nomen meum multorum calumniis exponere, quia errores semel imbibiti difficillimè evelluntur, maximè, cùm Polydori Virgilij viri docti, &non vulgaris eloquentiae authoritate confirmentur: sed pace eorum dixerim, virum hunc Annales suos manifestis erroribus &mille mendis implevisse, idque non solùm ei accidisse ob imperitiam linguae Britannicae, (quam nunc Angli more Germanico tanquam illis non intellectam Wallicam vocant) sine qua nec nomen ipsius Insulae rectè intelligitur, cum alij per p, alij per b, alij per ph literas scribunt: sed etiam quòd meliores Authores non legerit, vel quòd invidia Britannici nominis (quod Nobilissimi Roman.