Latin
TATI SVAE RESTITVTA (CVIVS IN ANGLIAE DESCRIPTIONE
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 72.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut haec melius intelligantur, pauca prius interserenda sunt. Britannos ante adventum Anglorum totam hanc Insulam possedisse, omnibus notum est; à quibus dolo victi, à meliori eius parte in extremas eius Regiones depulsi sunt, &nomina à locis accepêre, ut qui in Cambriam abiêre, Cambri: qui in Cornoviam, Cornovij a ij asappellarentur. Angli tamen eos omnes more Germanico (qui Italos &Gallos Wallos vocant) Wallos nuncupavere, additis etiam Regionum vocabulis, ut ex libris lingua Saxonica scriptis, (etiam nunc extantibus) apparet. Nam nostrates, Brytas Walas, Cornovienses Cornwalas in libris illis vocantur; non ut rudiores somniant, à Cornugalliae dicti.