# Theatrum orbis terrarum 72.8

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, TATI SVAE RESTITVTA (CVIVS IN ANGLIAE DESCRIPTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/72.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/72.8

Sed ut haec melius intelligantur, pauca prius interserenda sunt. Britannos ante adventum Anglorum totam hanc Insulam possedisse, omnibus notum est; à quibus dolo victi, à meliori eius parte in extremas eius Regiones depulsi sunt, & nomina à locis accepêre, ut qui in Cambriam abiêre, Cambri: qui in Cornoviam, Cornovij a ij asappellarentur. Angli tamen eos omnes more Germanico (qui Italos & Gallos Wallos vocant) Wallos nuncupavere, additis etiam Regionum vocabulis, ut ex libris lingua Saxonica scriptis, (etiam nunc extantibus) apparet. Nam nostrates, Brytas Walas, Cornovienses Cornwalas in libris illis vocantur; non ut rudiores somniant, à Cornugalliae dicti.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
