Latin
74.5 to 74.7
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 74.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Villas, &tamen pro tribus cantredis habetur: habet Britannia tres Insulas sibi adiacentes eiusdem ferè quantitatis, ab Austro Vecta, à Zephyro Mona, à Circio Mania: sed duae priores propinquius Continenti adiacent, „modicis distinctae maris interstitiis; tertia verò, quae Mania dicitur, medio inter Hibernicam, „Vltoniam &Scoticas Galovidias libramine iacet. Mona verò ab Incolis Mon mam Cymbry ob „tritici fertilitatem dicitur. Et postea. Hugo Comes Slopesburiensis &Arundelij, cum Hugone „Comite Cestrensi, cùm hanc Insulam vi ingrederetur, canes in Ecclesia Sancti Fefridanci nocte occlusit, quos omnes manè rabidos invenit, &ipse postea à piratis de Orcadibus venienti„bus, quorum Princeps Magnus sagitta in oculo (quae pars corporis sola ferro nuda erat) ictus, „à navi per ipsum Magnum, in mari mortuus cecidit: quod videns Magnus dixit Danica lingua, Leit loupe, quod significat, sine eum saltare. Item cùm Henricus secundus exercitum in „Venedotiam ducens apud Caleshull bellicam aleam in arcto sylvestri expertus est, classem in „Monam misit, quae Ecclesiam praedictam cum aliis locis spoliavêre; unde ab accolis, multi à paucis, armati ab inermibus, victi, vulnerati, &capti, &interempti ferè omnes fuêre.