# Theatrum orbis terrarum 74.5-7

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, 74.5 to 74.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/74.5

Villas, & tamen pro tribus cantredis habetur: habet Britannia tres Insulas sibi adiacentes eiusdem ferè quantitatis, ab Austro Vecta, à Zephyro Mona, à Circio Mania: sed duae priores propinquius Continenti adiacent, „ modicis distinctae maris interstitiis; tertia verò, quae Mania dicitur, medio inter Hibernicam, „ Vltoniam & Scoticas Galovidias libramine iacet. Mona verò ab Incolis Mon mam Cymbry ob „ tritici fertilitatem dicitur. Et postea. Hugo Comes Slopesburiensis & Arundelij, cum Hugone „ Comite Cestrensi, cùm hanc Insulam vi ingrederetur, canes in Ecclesia Sancti Fefridanci nocte occlusit, quos omnes manè rabidos invenit, & ipse postea à piratis de Orcadibus venienti„bus, quorum Princeps Magnus sagitta in oculo (quae pars corporis sola ferro nuda erat) ictus, „ à navi per ipsum Magnum, in mari mortuus cecidit: quod videns Magnus dixit Danica lingua, Leit loupe, quod significat, sine eum saltare. Item cùm Henricus secundus exercitum in „ Venedotiam ducens apud Caleshull bellicam aleam in arcto sylvestri expertus est, classem in „ Monam misit, quae Ecclesiam praedictam cum aliis locis spoliavêre; unde ab accolis, multi à paucis, armati ab inermibus, victi, vulnerati, & capti, & interempti ferè omnes fuêre.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
