# Theatrum orbis terrarum 76

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, ABRAHAMO ORTELIO SVO, ARNOLDVS MYLIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/76

ABRAHAMO ORTELIO SVO, ARNOLDVS MYLIVS. QOgatus abs te, mi Abrahame, occupatiore iam aliis, quàm vt huic Indici conscribendo vacare posses, etsi aliis quoque magnopere impedirer, tamen pro mutua inter nos amicitia, ea quae iampridem ex variis Auctoribus, de propriis locorum nominibus collecta, in variis schedis apud te habebas, lubens in ordinem redegi. Quamquam verò ea nondum sunt, qualia vterque nostrûm hac in re requirit: attamen, quoniam & adiumenti & oblectamenti multum studiosis adferre possunt; credo ita, vti sunt, omnibus fore grata. Nam siue priscarum Historiarum lectioni quis adsueuerit, siue rebus nostra aetate gestis studuerit, ac recentibus nominibus omnia in memoria habeat, facilè, quicquid quaeret, obuiam habebit: cùm & priscis nominibus recentia, & vice versa recentibus antiqua heic ordine subiuncta sint; adeò vt vel hoc Indice demùm factum videri possit, vt quibusuis hae tabulae Geographicae vtiles sint & commodae. Nisi temporis breuitas, quae tandem quasi ex praescripto absolutum edi hoc Theatrum tuum oportet, obstaret; possent & haec accuratius conscribi, & alia ex pluribus Auctoribus collecta addi: verùm cùm id non uiceat, orandus nobis est beneuolus Lector, vt, quod datur, aequi bonique consulat, cùm quod quidem maximè velimus, dari ita subitò non poterit. Magnae Graeciae oppidum Mediterraneum; Capo di ABDARA, Ptolemaeo, aliis ABDERA, Hispaniae Baeticae opS. Maria, Leandro Alberto. pidum, nunc Almeria, Iosepho Moletio, & Taraphae; ACRATH, Africae oppidum; Bellis de Gomera, Iacobo Adra, Carolo Clusio. ABDERA, Thraciae vrbs, patria Democriti; nunc Polysty Castaldo.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
