# Theatrum orbis terrarum 8-2

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, ANTVERPIAE. M.D.LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/8-2

ANTVERPIAE. M.D.LXX. CATALOGVS AVCTORVM TABVLARVM GEOGRAPHICARVM, QVOTQVOT AD NOSTRAM COGNITIONEM HACTENVS PERVENERE; QVIBVS AD DIDIMVS, VBI LOCORVM, QVANDO, ET AQVIBVS EXCVSI SVNT. Aegidius Bulionius Belga, Galliam Belgicam descripsit, quam edidit Antuerpiae loannes Liefrinck; & Sabaudiam cum Burgundiae Comitatu; euulgatam apud Hieronymum Cock, Antuerpiae. AEegidius TIchudus, Rhetiam, Heluetiamque; Basileae apud Isingrinum. Andreas Pogradus Pilsnensis, Sarmatiae Europaeae partem, quae subiacet Sigis mundo Poloniae Regi; Venetiis. 1569. Andreas Theuetus, Galliam, sed nondum edidit. Antonius Ienkinsonus, Russiam; Londini. 1562. Antonius Wied, Moscouiam; Antuerpiae. Augustinus Hirsvogel, Regionum hactenus non visarum (vti titulus habet) Tabulam edidit; Continet verò Slauoniam, Carinthiam, Styriam, Goritziam, &c. vicinasque Regiones; Nurenbergae, apud Ioannem Weygel.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
