Latin
Lines 1-33
Accius, Carminum fragmenta 1-33
Not analysed yet
Maia nemus retinens grauido concepit in aluo
Calones famulique metellique caculaeque
Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae
Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis,
Eumque(==E. UMQVE) diem celebrant: per agros urbesque fere omnes
Exercent epulis laeti famulosque procurant
Quisque suos, nosterque itidem est mos traditus illinc
Iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem.
Fraxinus fixa ferox infensa infinditur ossis
Vt quam fragilissimus aluos
Placare hostem ferocem inimiciterque accensum
. . . sapientiaeque inuictae gratia atque honoris
Patera Nestorem mactauit aurea.
Audax falsidica, gnati mater pessimi,
Odibilis, natura impos, excors, ecfera.
Vt dum uelint breuitatem consequi uerborum,
Aliter ac sit relatum redhostiant responsum.
Sed Euripidis, qui choros temerius in fabulis . . .
Actoribus manuleos baltea machaeras
Nam quam uaria sint genera poematorum, Baebi, quamque
Longe distincta alia ab aliis, nosce.
Vectigalia legerant uestra et seruantur statim
Et magnificissimei excelsissimeique honore
Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Plauti Anus
Nec Bis compressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo
Agroecus neque Commorientes Macci Titi.
Non ergo aquila, ita uti praedicant, sciciderat pectus
Vnde omnia perdisci ac percipi queuntur
Bene proscissas +cossigerare+ ordine
Porcas bidenti ferro recta +dereuere
Et cuncta fieri cetera
Imbecilla <ob> ponderitatem grauitatemque nominis
Describere in theatro perperos
Popularis
Et eo plectuntur poetae quam suo uitio saepius
<Aut> ductabilitate nimia uestra aut perperitudine
Sicinnistas (ait) nebuloso nomine;
It nigrum campis agmen . . .
Personas distortis oribus deformis miriones
Illum defendere nixi sunt
Obliuio lauet qui incidit inuidendum