Latin
3
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1682 3
Unproofread scanNot analysed yet
AC DOMINIS DN. JOHANNI GEORGIO IV, Electoratus Saxonici Haeredi, DN. FRIDERICO AUGUSTO, Ducibus Saxoniae, Juliae, Cliviae &Montium, Landgraviis Thuringiae, Marchionibus Misniae, Superioris item ac inferioris Lusatiae, Comitibus Principalibus Hennebergicis, Comitibus Marcae, Ravensbergii, &Barbiae, Dynastis in Ravenstein &c. DOMINIS NOSTRIS CLEMENTISSIMIS. QUae per mensium hactenus intervalla, beoque non nisi particulatim oblata, graVtiosissime excepistis, DOMINI CLEMENTISSIMI, Eruditorum Acta, ea uno nunc, post absolutum primum annum, volumine comprehensa, Serenissimo Vestro conspectui animo obsequentissimo sistimus. Sanctissimis enim Vestris, Literatae juventutis PRINCIPES, Nominibus sacra haec esse Acta voluimus, quod concinnandis iis non alio instituto, quam Vobis ut serviremus pro virili, manum admovimus.