Latin
5
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1682 5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam licet in omni illo humanioris doctrinae genere nihil sit, cujus pudere Principem debeat, aut quod illo fastigio atque culmine, in quod Celsitudo generis Vos collocavit, parum videri dignum queat: Vobis insuper, PRINCIPES SERENISSIMI, ingenium obtigerit Divinum plane, quodque complecti ambitum illum omnem politioris doctrinae valeat: persuasum tamen habemus, non requiri à Vobis, ut totum hoc literarum aequor, quod vastum satis vel haec Acta produnt, peraretis, sed seligenda ex tanto rerum esse cumulo, quae aut usum Vobis in gubernanda aliquando Republica certum solidumque praebeant, aut in quae naturali quadam propensione feramini, &nunc pastura suavissime ingenii vim, &olim inter gravissimas imperandi curas, oblectationi Vobis atque recreationi futura. Istum modo, SERENISSIMI PRINCIPES, servate Musis animum, quo complexi earundem Sacra ab ineunte aetate estis, &quam incredibili illo vestro in literas amore jamdudum omnibus ingenuarum artium studia professis spem ostendistis, illustri admodum nec laudando in omnem posteritatem satis exemplo tuemini. Nam tantum abest, ut non constare amplius honorem suum literis queramur, aut non constiturum aliquando metuamus, ut jam seculum in bis saltem regionibus cogitatione praecipiamus Eruditum, quo profligata, quae subinde movere lacertos suos ac spiritum recipere videtur, barbarie caput extollent bonae artes, ac literarum studia ad invidiam usque efflorescent.