Latin
VESTRARUM SERENITATUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1682 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
VESTRARUM SERENITATUM Subjectissimi Actorum Collectores. mnium horum usum, si quem praestent, illum esse fatetur, qvod talibus confisi praesidiis magnanimitatem induant, spiritibusqve robur contra contagii horrorem concilient. Pariter qvoad odores, hirci foetorem aliaque graveolentia ridet, fragrantium applicationem vanam, dubiam, imò nocivam proclamat: In conclavi tamen aegrotantium deflagrationem pulveris pyrii aliaque pauca naribus admota aut sub lingva detenta &masticata permittit. Hinc de Alexipharmacis praeservationis gratiâ assumendis, v. g. Theriaca, acetis medicatis, fumo sulphuris &c. agit, horumque usum pariter evanidum, Sudoriferorum verò &Laxantium vim praeservatoriam insulsam atque ridiculam credit.