# Acta eruditorum 1682 7-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1682, VESTRARUM SERENITATUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/7-2

VESTRARUM SERENITATUM Subjectissimi Actorum Collectores. mnium horum usum, si quem praestent, illum esse fatetur, qvod talibus confisi praesidiis magnanimitatem induant, spiritibusqve robur contra contagii horrorem concilient. Pariter qvoad odores, hirci foetorem aliaque graveolentia ridet, fragrantium applicationem vanam, dubiam, imò nocivam proclamat: In conclavi tamen aegrotantium deflagrationem pulveris pyrii aliaque pauca naribus admota aut sub lingva detenta & masticata permittit. Hinc de Alexipharmacis praeservationis gratiâ assumendis, v. g. Theriaca, acetis medicatis, fumo sulphuris &c. agit, horumque usum pariter evanidum, Sudoriferorum verò & Laxantium vim praeservatoriam insulsam atque ridiculam credit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1682. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
