Latin
R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 10
Unproofread scanNot analysed yet
R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS Liber. Accesserunt Abarbanelis Exordium seu Prooemium Commentariorum in Leviticum; &Majemonidae Tractatus de consecratione Calendarum, &ratione intercalandi; quae ex Hebraeo convertit in sermonem Latinum, ¬is illustravit Ludovicus de Compeigne de Veil, A. M. Londini 1683. in 4. Sleuti R. Moses Majemonides apud cives suo: tantam dudum deptus est laudem, ut de eo pronunciarint, a Mose, Propheta scilicet, ad Mosen, Aegyptium nimirum seu Majemonidem, non surrexit Mosi similis; ita non minoris est dignationis apud Christianos, quippe qui solidae atque ingentis doctrinae virum fuisse unanimes affirmant. Hinc Philologi summi magno numero scripta ejus in linguam Latinam transtulerunt. Buxtorfius Moreh Nevochim, Gentius Rosch Amanah, &Hilkorh Deoth, Vossius Ofedim Kokasim &Afodah Sarah, Voisin Jovel, Hilpertus Teschufah, Schmidius Annotat. ad Massecheth Schabbath &Erubhin, alii alia Latine reddita erudito orbi communicarunt. His comparandus, si non aliquibus anteferendus Dn. de Compeigne. Postquam enim, ut alia aliorum, in quibus similis auctoris apparet industria, praeteream, tractatus Majemonidis, de pane fermentato &azymo, cui titulum fecit, de solennitate paschatis, de connubiis ante novem annos, de Consecratione Calendarum &ratione intercalandi ante annos quatuordecim, ex Hebraeo Latinos factos ¬is illustratos vulgaverat; &praecipue non ita pridem ejusdem librum de culto divino, in quo templum Hierosolymitanum, ejus instrumentum, ministrorum ordo, reique divinae ratio describitur, versum ¬ationibus necessariis elucidatum ediderat; consequens fere necessarium esse videbatur, ut propter argumentorum affinitatem &frequentissimam unius in altero allegationem, librum de Sacrificiis Latina civitate donatum emitteret. Quid praeter versionem in hoc opere dederit effectum, ipsemet in Prooemio disserit, quando ait: se difficilia explicasse, obscura illustrasse, s quam lustrasse, latentia aperuisse, &ea denique, quae nisi cum insigni quadam negligentia praetermitti non poterant, protulisse. Porro, quia Majemonidae tractatus saepissime hinc inde est impressus, monendum credidit lectorem, quibus editionibus &exemplaribus in contexenda versione fuerit usus. Memorat autem duplicem. Venetam utramque, quarum una A. 1524, altera A. 1574. cum binis commentariis &animadversionibus quibusdam prodierunt.