# Acta eruditorum 1684 100

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/100

Wilhelmo Anslano, verbi ibidem divini in Ecclesia Reformata ministro, analyticas explicationes Epistolarum Pauli ad Ga latas & Romanos scriptarum concinnavit, ab Hospite ad id laboris pe rficiendum instigatus; quanquam nec posteriores morte praeventus perducere ad colophonem potuit. Anno 1677 sub initium Septembris à febri quartana, symptomatisque aliis, palpitatione inprimis cordis fuit infestatus. Quamvis autem non optime sic valeret Momma, à mensa tamen & studiis non abstinebat. Sed mox mane quodam, cum vespera antecedente & mensae assedisset, & cibi vinique aliquid sumpsisset, abs domesticis Anslani ex somno eum, prout jusserat, excitaturis, mortuus & ad semnum veluti compositus fuit deprehensus. Ita enim Anslanus ipse refert in prolixa praefatione, quam editis à se Mommae sui meditationibus in Epistolas Pauli ad Romanos & Galatas praemisit; ex qua & potissima vitae Mommianae capita haec transtulimus,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
