# Acta eruditorum 1684 105

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/105

1672 Parisiis prodiit, in secundo tomo apparatus ad concilia p. 329. cum Jacobatio docere, quod Papae Imperatores, Reges & quoscunque alios deponendi potestas competat, verum eos etiam, qui Regiae conciliorum collectioni, in domo Regia & impensis Regiis impressae, praefuerunt, tom. 28. p. 676 dicere ausos, quod Bonifacius VIII Philippum Pulchrum juste excommunicaverit. Altera libri secundi appendix complectitur summam eorum, quae acta sunt Parisiis A. C. 1611, in disputatione Capituli Generalis Dominicanorum, Praeside Magistro Cosma Movelles Regente & Prof. P. conventus Coloniensis, & respondente Wiberto Rosenbach ejusdem conventus lectore agitata, quae inter alias theses articulos sequentes continebat: 1. Romanum Pontificem in fide & moribus errare non posse. 2. in nullo casu concilium esse supra Papam. 3. ad Papam pertinere, dubia conciliis proponere, decisa confirmare vel infirmare &c. Quod cum Richerius Facultatis Parisiensis Syndicus animadvertisset, cum aliis quibusdam ejusdem Facultatis Doctoribus in pergulas Dominicanas sese contulit palam testatus, nisi publicum illud scandalum publica satisfactione elueretur, majorem Facultatis suae Apparitorem Magistrum Ludovicum de la Court praedictis conclusionibus, septimo, octavo, & nono articulo contentis publico nomine intercessurum esse. Quid ad haec responsum & circa theses illas ulterius actum fuerit, vitandae prolixitatis causa referre supersedemus, & ad tertiam libri secundi appendicem properamus, tia Exhibet ea Richerii testamentum A. C. 1630 impensis Autoris Parisiis editum, & nunc a Richerii fautoribus ea occasione typis iterum mandatum, quod Martinus Grandin, cum d. 17. Martii A. C. 1683 de propositione, quam Curia Parisiensis Facultati Theologicae examinandam miserat, sententiam diceret, de Richerio multa a veritate aliena commentus fuerit, quae ex hoc ejus testamento confutari possint. Coronidis loco additur epistola a quodam Richerii amico Gallice scripta, quae ejus novissima & in tuenda sententia constantiam exponit. Tertius liber nonnulla Petri Alliaceni & Johannis Gersonii Cancellarii Parisiensis, cujus opera integra Richerius A. C. 1606.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
