Latin
CENSVRA SACRAE FACVLTATIS THEOLOGICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 107-3
Unproofread scanNot analysed yet
solam sedem Apostolicam divino immutabili privilegio spectat de controversiis fidei judicare. Videtur autem desumpta ex epistola synodica Archiepiscopi Strigoniensis, quam secundo Richerianarum vindiciarum libro, una cum stricturis &animadversionibus Theologorum quorundam, appendicis loco adtextam paulo ante diximus. In ea enim quatuor Clerici Gallicani propositiones eo usque configuntur &proscribuntur, donec super eas prodierit infallibile Apostolicae sedis oraculum, ad quam solam (en totidem verba) divino &immutabili privilegio spectat de controversiis fidei judicare. Hanc igitur propositionem cum Facultas Theologica a Syndico suo M. Edmundo Pirot, cui ea in publico Senatus consessu porrecta fuerat, Calendis Februarii accepisset, aliquot Magistros delegit, qui eam expenderent, &quid de ea statuendum videretur, postea referrent, quod Calendis Martii ab iis factum est. A quo tempore tribus prope mensibus, Martio, Aprili, Majo, comitiis frequentibus quadragesies &quinquies habitis, omnes ac singuli propositionem illam diligenter expenderunt, &re mature deliberata tandem, perpetuam suam erga Romanam sedem reverentiam praefati, propositionem istam, quatenus ab Episcopis &Conciliis etiam generalibus judicandi de fidei controversiis autoritatem, quam immediate a Christo habent, excludit, temerariam, erroneam, praxi ecclesiae adversam, verbo Dei contrariam, &a Facultatis doctrina alienam esse censuerunt.