# Acta eruditorum 1684 107-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CENSVRA SACRAE FACVLTATIS THEOLOGICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/107-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/107-3

solam sedem Apostolicam divino immutabili privilegio spectat de controversiis fidei judicare. Videtur autem desumpta ex epistola synodica Archiepiscopi Strigoniensis, quam secundo Richerianarum vindiciarum libro, una cum stricturis & animadversionibus Theologorum quorundam, appendicis loco adtextam paulo ante diximus. In ea enim quatuor Clerici Gallicani propositiones eo usque configuntur & proscribuntur, donec super eas prodierit infallibile Apostolicae sedis oraculum, ad quam solam (en totidem verba) divino & immutabili privilegio spectat de controversiis fidei judicare. Hanc igitur propositionem cum Facultas Theologica a Syndico suo M. Edmundo Pirot, cui ea in publico Senatus consessu porrecta fuerat, Calendis Februarii accepisset, aliquot Magistros delegit, qui eam expenderent, & quid de ea statuendum videretur, postea referrent, quod Calendis Martii ab iis factum est. A quo tempore tribus prope mensibus, Martio, Aprili, Majo, comitiis frequentibus quadragesies & quinquies habitis, omnes ac singuli propositionem illam diligenter expenderunt, & re mature deliberata tandem, perpetuam suam erga Romanam sedem reverentiam praefati, propositionem istam, quatenus ab Episcopis & Conciliis etiam generalibus judicandi de fidei controversiis autoritatem, quam immediate a Christo habent, excludit, temerariam, erroneam, praxi ecclesiae adversam, verbo Dei contrariam, & a Facultatis doctrina alienam esse censuerunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
