# Acta eruditorum 1684 11

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/11

Harum discrepantias sedulo annotavit, ita quidem, ut non obscure conjiciamus, antiquiorem multis in locis emendatiorem longe esse recentiori, cum hanc ex illa saepissime corrigat, non item illam ex hac. Utramque ex fontibus ipsis, Mischna nimirum & Gemara, unde Majemonides pleraque depromsit, vel etiam ex observationibus Rabbinorum aut Philologorum aliis, sicubi falsam deprehendit, fideliter emendat, & ne quid celasse videatur Lectorem suum, Mischnae quoque editionem a se adhibitam nominat. Totus liber absolvitur tractatibus sex, quorum primus de sacrificio paschali, secundus de sacris solennibus, tertius de primitiis animantium, quartus de noxiis imprudenter admissis, quintus de indigentibus piaculi, ultimus de bestiarum consecratarum mutatione loquuntur. Circa sacrificium paschale sedecim examinat praecepta, jubentia quatuor, vetantia duodecim, quae victimam paschalem primam & secundam, utriusque tempus definitum, remotionem fermenti ex aedibus ante caesionem victimae, extorum ejectionem, panis azymi & olerum amarorum simultaneam appositionem, modum praeparandi, locum & societatem comedentem, convivas inhabiles, ossium servandam integritatem, cautelamque, ne quid de victimis in mane crastinum, de sacro solenni in perendinum relinquatur, concernunt. De sacris solennibus disputans, praecepta sex, imperantia quatuor & prohibentia duo, in medium profert. Imperat frequentationem solennium, observationem temporum statorum, hilaritatem & solennitatem septimo quoque anno celebrandam; prohibet, ne vacui coram Domino compareant & dona Levitis debita negligant. Primitias animantium quinque praeceptis absolvit, quorum duo consecrationes partuum & decimarum animantium injungunt, tria reliqua comestionem partus primi sani & integri extra urbem, & redemtiones partus primi nec non bestiae decumarum nomine sacratae prohibent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
