# Acta eruditorum 1684 111

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LA LIGUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/111

Postremum hoc probare vult exemplo Petri Victoris Cayeti, ministri ecclesiae reformatae in aula Henrici IV. omnium, ut judicat, doctissimi, sed qui postea religionem Romanam amplexus, Professor Regius Linguarum Orientalium Parisiis constitutus & ob id a sociis olim suis plurimis convitiis impetitus fuerit. Ex hujus historia novennali, qua partium, quas deseruerat, secreta detexit aut venditavit, passim desumit, quibus res reformatorum in odium aut contemtum adducat. e. g. cum p. 680 commemorat, quomodo anno 1584 ministri Ecclesiarum reformatarum in Aquitania parati fuerint, proponente id legato Henrici III & ipso Navarrae tunc Rege, omnibus controversiis circa religionem renunciare, dum largis pensionibus & stipendiis sibi prospiceretur, nec alia causa tractatus illos effectu caruisse, quam quod pecunia ad praestandum, quae desiderabantur, deesset. Ipsum etiam Navarraeum Regem, postea Gallicum, de religione reformata, quam profitebatur, jam tum dubitasse, & objecisse ministris, nullam se in illa pietatis devotae formam invenire, cum omnia in elegantia concionum Gallicarum consisterent, sibique semper visum esse, corpus Domini nostri in sacramento Coenae adesse: id enim alias pro simplici & externa ceremonia habendum fore. Inde factum, ut Rex iste, cum instrui se in religione Romana anno 1593 ab Episcopis pateretur, in hoc articulo sine difficultate assensus fuerit Romano-Catholicis, postquam tres alios, nempe de Invocatione Sanctorum, de Confessione auriculari & de Potestate Pontificis, contra dubitationes, quas habebat, asseri intelligeret. At in ultimo Articulo, de Pontificia Potestate, ita fuisse informatum, quod ea tantum circa res pure spirituales, & plane a temporalibus separatas, versaretur. Hanc thesin in hoc libro, ubicunque occasio datur, mascule defendit autor, & Pontifici omne in Reges jus abjudicat, ut existimandum sit, ob haec & alia liberius dicta, non magis evitaturum esse hunc librum censuram Romanam, quam alios quosdam ab autore hucusque editos. De rebus Germanicis haud multa in hac historia occurrunt; nec tamen desunt inter ea, quae emendationem admitterent, v. g. ubi Fridericum VVurtembergicum Ducem, fervidum Calvinistam nominat, qui, ut constat, Augustanam confessionem sive Lutheranismum semper & cum zelo professus est. Dein de Burggraviatus dignitate promiscue dici nequit, quod inter maxime conspicuas Germaniae censeatur. Sunt enim Burggravii, qui in Baronum & Comitum classe subsistunt; sunt, qui etiam in equestri ordine; pauci vero, veluti Magdeburgensis & Norimbergensis, Principum axioma habent. Sed haec facile condonari possunt de rebus externis scribentibus. HISTOIRE GENEALOGIQUE ET CHRONOLOgique des Dauphins de Viennois &c.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
