Latin
HISTOIRE DE LA LIGUE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 112
Unproofread scanNot analysed yet
Historia Genealogico-Chronologica Delphinorum Viennensium, a Guiguone lusque ad Ludovicum V Ludovici Magni filium, Tabulis genealogicis Principumque insignibus exornata; auctore Domino de Caya. Parisiis apud Steph. Michaletum, 1683. in 12. Vlennensium in Gallia Comitum, qui Delphini jam ab antiquo salutantur, Historiam adornaturus praesentis libelli auctor, in Prolegomenis de origine primum Comitatus illius disserit, eamque in seculum a nato Christo undecimum conjicit, quo Arelatense Regnum post Rudolphi ignavi ultimi Regis obitum, Germanico coaluit imperio. Nam ut alii tum in eo regno Principatus surrexerunt, proceribus ditiones, quibus regendis praefecti a Germaniae Regibus erant, inter turbas bellicas paulatim patrimonio suo vindicantibus: ita eodem tempore eademque occasione Viennensem quoque Comitatum natum Auctor existimat, modicam Regni illius partem complexum; Delphinatus vero titulum a Comitissae cujusdam Viennensis, Desphinae dictae, nomine proprio Comitatui illi accessisse memorans. Inde brevem ditionis hujus, quae versus meridiem Provincia, versus occasum Vivariensi tractu, Septentrionem versus Bressia &Lugdunensi agro, versus ortum Sabaudia &Pedemontio terminatur, descriptionem exhibet, urbesque recenset, quarum praecipuae Gratianopolis (Grenoble) princeps totius Delphinatus sedesque Parlamenti, Ebrodunum (Ambrun) &Vienna Allobrogum, quarum illa superioris, haec inferioris Delphinatus caput, utraque vero Archiepiscopatus sede illustris est. Denique qua ratione Delphinatui seculo decimo quinto Comitatus Valentinus accesserit, Carolo Delphino nimirum, qui VII ejus nominis inter Galliae postea Reges fuit, a Ludovico Pictaviensi, Comite Valentino, haerede instituto, commemorat.