# Acta eruditorum 1684 116

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LA LIGUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/116

) vi rapuisset, in carcerem reductus, & quia id impatienter ferebat, strangulatus. Deinde initia filii & successoris ejus Mahometis IV, qui hucusque regnavit, usque ad annum 1662 referuntur. Pars tertia quinque annorum gesta a Mahomete usque ad annum 1666 completum, continet. Quarta usque ad annum 1677 incipientem progreditur. Opus, non minus quam de historia sua Tacitus profitetur, opimum casibus, atrox praeliis, discors seditionibus, ipsa quoque pace saevum: ut adeo legentibus propter rerum magnitudinem & varietatem, tum narrandi brevitatem & perspicuitatem, non possit non esse gratum & jucundum. Nec operam perdet, qui librum, hoc praesertim tempore utilissimum, Latine vel Germanice versum publico donaverit. Ut autem stimulus ad talem laborem accedat, & judicii nostri ratio appareat, pauca quaedam, quae prae aliis memoratu digna, aut ad capienda Christianis populis documenta, proficere visa sunt, hinc inde excerpta, non invito ut speramus lectore consignabimus. Notum est, Tartaros Chersonesi Tauricae incolas, sive Praecopenses vel Crimaeos, maximum Turcicae potentiae adminiculum praestare, dum auxilia equestria, quo militiae genere gentes alias longe antecellunt, quoties jubentur, submittunt. Hos tamen non ita, ut vulgo creditur, Turcis fidos, deditosque esse, apparet ex iis, quae autor Tom. I.p.35. & seqq. aliisque locis, de discordiis & aperta etiam hostilitate inter utrosque orta narrat, ut adeo desperandum non sit, Tartaros, si Christiani Principes industriam adhibeant, separari a Turcis, aut funditus everti posse; quod a Polonis Anno 1629 fieri potuisse memoratur, si victoria tunc parta uti scivissent. Saepe sed frustra deploratum fuit, discordia nostra Turcorum imperium, plus quam omni prudentia aut potentia illorum, stare & augeri. Id luculenter autor demonstrat. Legi possunt quae T. I, p. 55. de amis. sa occasione debellandi Turcos anno 1630 observavit, cum ex causis nunquam probandis, Principes Christiani arma tunc in se verterent, totamque inde Europam diuturno & exitiali bello implicarent. Deinde quantum damnum neglecta anno 1635, contra gravissimum, quod refert, Hannibalis Gonzagae consilium, Ragescii defensione, rei Hungaricae & Christianae illatum, idemque altera vice peccatum sit anno 1661, dissimulata aut sero nimis considerata Varadini validissimi ad Transsylvaniam conservandum propugnaculi, expugnatione.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
