# Acta eruditorum 1684 12

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/12

In tractatu quarto praemonet primum, capite praesertim quinto multa occurrere re & nominibus obscoena, quae tamen ipsi ut rerum & verborum interpreti omittere non licuerit, nec Guillelmum Outramum imitari, in cujus libro de Sacrificiis ea non inveniantur: dein ipsa praecepta, numero quinque, affirmativa omnia, de noxiis imprudenter admissis enarrat, quae sacrificia, statum piaculare privati per imprudentiam delinquentis, pro delicto dubio, pro delicto certo, inaequale divitis & pauperis, piaculare senatus de re graviore per errorem contra jus fasque respondentis praescribunt. De indigentibus piaculi quatuor praecepta volentia proponit, quorum bina priora foeminam profluvio sanguinis temeratam & puerperam, posteriora virum profluvio geniturae pollutum & lepra contaminatum, sublatis inquinamentis, respiciunt. In bestiarum consecratarum mutatione tria inveniuntur praecepta, quorum duo tum summissionem bestiae alius in locum consecratae, tum variationem religionis animantium sacrorum prohibent, unum vero ut summissa etiam bestia sacra sit, injungit. Ad versionem Auctoris quod attinet, sensum in plerisque sequitur accuratius quam verba, sic tamen ut aliquando ab ipso sensu textus Hebraici quodammodo recedat. Quae tamen cum non adeo magni sint momenti, nec adeo multa, commendanda adhuc venit modis omnibus industria ejus, excitandusque videtur ulterius, ut quae subinde in Annotationibus nova pollicetur ingenii documenta, orbi erudito invidere nolit. Notae licet strictiores sint & pauciores, sua tamen non defraudandae encomio. Etenim aliqua in illis continentur satis bona ad meliorem intellectum historiae sacrae & cumprimis quorundam N. T. locorum. Sic. iter Sabbati, de quo Act. I. 12; mandatum Christi: tolle grabatum, Joh. V. 8; hymnum paschalem Matth. XXVI. 30; duplex genus eunuchorum Matth XIX. 12; evulsionem spicarum ab Apostolis factam Matth. XII. 1. sque explanat, aliaque loca obscuriora, Matth. X. 40, . Cor. V. 7, Hebr. XIII. 11. sequq. illustrat, & ex antiquitate Hebraica dilucidat. Praeterea ex R. Bechai Commentariis in Leviticum, ex Josephi libb. Antiquq. Judaicarum, ex R. Joseph Karo Notis 9w 300 inscriptis multa affert, quae vel ad Majemonidem corrigendum, vel ad loca obscuriora explananda conducere videntur. Refutat Philonem Judaeum, quod ex animantibus immundis etiam alia praeter foetus asinorum lege primitiarum obligata fuisse statuat, & lib. 3. de vita Mosis arbitretur, post exactum pascha demum accessisse aliquos ad Mosen, dicentes, sibi non integrum fuisse sacra paschalia celebrare, ob domos funeribus funestas.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
