# Acta eruditorum 1684 120

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LA LIGUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/120

Quanta vero autoritate & gratia apud herum fuerit Achmetes iste, qui bellum Anno 1663 Hungariae intulit, multis exemplis Autor ostendit; nam absente aut inscio Purpurato minister nullus quidquam negotii cum exteris tractare aut concludere audebat, etsi jubente Imperatore. v. Tom. III. p 319. at qui a matre Sultani, Achmeti infensissima, subornati, aut sua invidia inflammati, detrahere illi conati sunt, sibi ipsis exitium procurarunt. Inter alios maxime memorabilis fuit Samozades secretorum princeps sive Cancellarius, (Reis Effendi vocant,) vir, cui similem, rerum agendarum peritia, Turcia vix putatur habuisse. Hic dum Achmeti initia obsidionis Neuhenselianae non procederent, occasionem calumniandi purpuratum, ut togatum & literatum, invenisse se ratus, epistola ad eunuchum in aula gratiosum scripta suadere ausus est Sultano; ut Achmeti successorem immitteret, & quidem generum suum nomine IbrabiVerum Imperator literas illas Achmeti misit, & decermum. nendi de aemulis potestatem fecit. Is igitur socerum & generum sine ulla mora sibi sisti & capite plecti jussit, bonis eorum fisco addictis. Mirum vero dictu, & documento est tum opulentiae Turcicae, tum rapacitatis ministrorum, quod Samozades iste tres milliones Imperialium paratae pecuniae reliquerit, cujus indicium filio ejus per tormenta extortum fuit. Habuit etiam misse & sexcentos camelos: sexcentos equos optimos & militares, non computatis jumentis: cingula argentea quatermille: pugiones, quorum plerique gemmis pretiosis ornati erant, trecentos: nonaginta vestes, pellibus martium Scythicarum suffultas, quarum singulae mille Imperialium pretio aestimabantur, aliaque innumera. vid. Tom. III. pag. 18. 19. 20. Achmetes vero purpuratus vino, praeter morem gentis, immoderate se ingurgitans, & inde hydrope correptus, obiit anno 1676, & successorem habuit affinem suum eundemque vicarium sive Caimacanum, cui nomen Kara Mustapha. Is ob modestiam & humanitatem hucusque laudatus, obtenta summa dignitate, nudavit animum; & aulae faciem, quae sub Achmete benigna erat, torvam & invisam fastu & austeritate sua effecit: detracto etiam aliqua ex parte legatis exteris, quo ante fruebantur, honore, nec quidquam attentis eorum querelis. Pseudo-Messiae Judaeorum, qui Sabatai Sesi vocabatur, historia accurate exposita est Tom. IV. 169. & seqq. Huic vaticinia veteris Testamenti applicabant, & praecursori ejus Eliae imaginario, dapes instruebant, resistentibus tamen sapientioribus, quorum literae credulitati plebis oppositae, p. 200. & 204. exhibentur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
