# Acta eruditorum 1684 121

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LA LIGUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/121

Narratur etiam, ut ad impostoris illius exemplum non pauci Judaei Mahometismum sint amplexi; quidam tamen nihilominus verum Messiam fuisse, & substituto, qui Turcis fucum faceret, per miraculum in locum suum alio, rediturum in tempore fore sibi persuaserint. Monachi Franciscani, qui hucusque custodiam sepulchri Servatoris, quod Hierosolymis ostenditur, indulgentibus Turcis habuerant, cum Graecis tamen semper rixantes, horum artibus & Panajoti Interpretis Graeci apud purpuratum favore, anno 1674 ab illa dejecti sunt, non sine sanguine certantium inter se monachorum: nec juvit Latinos querela ad aulam Sultani delata, nec Legati Gallici officium, quin causa pluries cognita semper pro Graecis decideretur. pag. 347. & seqq. APPIANOT TAKTIKA, HEPITIAOI, KH-Jienic. Heneekes νηγετικὸς, καὶ Ἐπικτήτου ἐγχειρίδιον. Crpgouius hoc est,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
