Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 123
Unproofread scanNot analysed yet
Quartum Κυνηγετικὸς sive de venatione liber, ac Holstenio Parisiis anno 1644 antehac editus, tenet: cui subjecit Henrici Stephani nonnulla, quae ad intelligenda quaedam ejus loca faciunt, schediasmata. Epicteto autem, philosopho Stoico, addictissimus cum fuerit Arrianus, eiusque διατριβας, διαλέξεις, λόγους &περι ῦβίου τοῦ Ἐπικτήτου καὶ τῆς αὐτοῦ τελεύτης commentarium scripserit: (de quibus legendus Salmasius ad Simplicium) non solum Dissertationes, quas obiter in via, domo, schola, doctor iste habuit, collegit ac digessit; sed ex iisdem epitomen concinnavit, cui Stoicae philosophiae velut animam includeret, dicente Lipsio, selectis istius philosophiae locis maxime necessariis &animos vehementissime permoventibus: quem libellum Ἐγχειρίδιον Ἐπικτήτου inscripsit, quod ad manum semper &in promptu cuivis esse debeat. Hoc Enchiridium cum interpretatione Hier. Wolffii &Angeli Politiani, eorumque notis, &Merici Casauboni, Snecani, &Abrahami Berkelii animadversionibus, ac Graeca paraphrasi incerti auctoris, quae &ipsa Casauboni notis illustrata est, quinto loco exhibetur; subjunctis Epicteti apophthegmatibus &fragmentis elogiisque, quae editor ex Stobaei eclogis moralibus, Marci Aurelii Antonini libris, &Auli Gellii Noctibus Atticis petiit. CYLINDRI AD INSCRIPTAM SPHAERAM, PARALLElogrammi ad Triangulum, &Parallelepipedi ad pyramidem ejusdem altitudinis &baseos, proportio, nova arithmeticae infinitorum methôdo ostensa. Excerpta ex literis viri clarissimi, Joannis Christophori Sturmii, Lipsiam scriptis Kal. Febr. anno 1684. Uandoquidem experimentum ejus rei, quam circa variationem declinationis magneticae praecisius observandam proposuit Dn. Hautefeuille, capere commode propter inclementiam hyemis, tuoque adeo satisfacere desiderio, nondunj licuit, aliud interim qualium. cunque cogitatorum meorum, quae in Euclidis &Archimedis Elementis Geometricis concisius, directius &ostensive magis demonstrandis nunc occupantur, eo communicare magis ausus sum, quod obiter hisce diebus Acta apud vos edita percurrens, observarem, in demonstranda proportione cylindri ad inscriptam sphaeram, parallelogrammi ad triangulum, ¶llelepipedi ad pyramidem ejusdem baseos &altitudinis, eodem fere me nixum esse principio, quod exempli loco Nobilissimus Dn.