Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 125
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem veritas, tametsi multo facilius ac brevius demonstrari a nobis possit, imo ex trianguli quadam genesi tanquam consectarium fluat, hoc modo tamen demonstrata facem quodammodo praeferre potest sequentibus. Secundo igitur ut similiter demonstrem, parallelepipedum BF ad pyramidem ABCDE(Fig. 1I) se habere ut ; ad I, divisa communi altitudine CE in 3 partes aequales, &pro illa ponendo a, pro longitudine baseos b, pro latitudine c, ut soliditas totius parallelepipedi sit abc, reperio circumscripta pyramidi tria parallelepipeda BX, bx, βξ, super tribus basibus ABCD, abed, ἄβγδ, aequalia /y abc, &m abe, &Imabc, ad summam 3 /abe; ita ut totum parallel. BF ad partialium horum summam se habeat, ut 27 ad 14, sive (utrinque dividendo per 9) ut 3 ad ig h. e. ut AB ad AC †CD in linea ad Fig. II. spectante. Bisecando vero porro altitudines tres priores, produco parallelepipeda pyramidi circumscripta sex, eorundemque capacitates singulas (observans nimirum, has exprimi totidem fractionibus, quarum numeratores ab i per numeros quadratos ordine ascendunt, denominator autem communis est cubus numeri partium in altitudine CE reperio ἔχυ 2*ς16 3120 270 21ς 2bc, ad summam abc, cum totum parallelepipedum sit /g abc, adeoque hoc ad illorum summam se habeat ut 216 ad 91, h. e. (utrinque dividendo per 72 ut 3 ad 11 8, sive ut AB ad AC +. CE; dum superior proportio, fuerat, ut; ad i8, adeoque excessus prior CD hac vice decrevit +,plus quam dimidio. Similiter igitur ulterius bisecando, cum parallelepipedum totum ad omnia circumscripta reperiam esse ut 3 ad 1/172 h. e, ut AB ad AC+ CF, dum superior proportio fuerit ut 3 ad 1 23g excessum priorem CE hac vice decruisse video 333 plusquam dimidio, adeoque decrementum posterius ultra dimidium esse prioris †&c. Quamobrem &haec decrementa ultra dimidium infinito progressu in ipsa dimidia, &dimidiorum dimidia tandem in ipsum punctum C(quod supergredi certe non possunt) terminari evidenter cognosco, indeque concludo: parallelepipedum esse ad pyramidem, ut AB ad AC, h. e. ut 3 ad I. Tertio ut evincam id quoque, quod est principale meum pro positum, cylindrum quemvis ad globum inscriptum se habere ut 3 ad 2; pro communi diametro ponendo a, &ejus quadrato aa pro basi circumscripti cubi sive cylindri (parallelepipeda enim hic pro cylindris ponere licebit, cum sit utrorumque eadem proportio) communemque hemisphaerii ac semiciylindri altitudinem dividendo in 3 partes aequales, primi cylindri partialis basis AB (quae jam non lineam, sed quadratum aut circulum notat in Fig.