# Acta eruditorum 1684 126-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/126-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/126-2

e hoc est dividendo per 4, ad 2. Fg, i.e. div. per 4, ad 2 1/° Ex quibus apparet, hoc loco secundam rationem decrevisse /, infra dimidium excessus CD, tertiam τEE infra dimidium CE, quartam *1 32 infra dimidium CF &c. semperque adeo particulam infra dimidium in decremento posteriore esse praecedentis 1/ &c. Quamobrem & haec decrementa infinito progressu in ipsa dimidia, & dimidiorum dimidia in ipsum punctum C (quod supergredi nunquam possunt) incidere necessum erit, indeque concludendum: cylindrum esse ad sphaeram sibi inscriptam, ut AB ad AC, hae, ut 3ad 2. Nam Non inficior, aliqua in his demonstrationibus supponi, quae deducta eas prolixiores redderent: sed si & ista, & multa alia, quae hic in unam demonstrationem congesta sunt, per separatas propositiones, suo quaeque loco, more geometrico prius essent (uti possunt) ostensa, hae quoque sua brevitate & veritatis directa magis & quasi experimentali exhibitione gratiores essent futurae; cumprimis autem usu multiplici in deducendis pluribus aliis nullo negotio veritatibus, quibus demonstrandis alias integros insumere libros oportuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
