# Acta eruditorum 1684 128

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/128

PRodiere ante hos decem annos, auspiciis Illustrissimi Colberti, magni nuper regis Galliarum m nistri, Marci Vitruvii, Scriptoris Romani clarissimi, sex de Architectum libri, Gallico idiomate tersissime descripti, & notis adjectis, figurisque elegantissimis exornati, opera Claudii Perraltii, e Regia scientiarum Academia, & Facultatis Medicae Doctoris. Quibus cum ad plenam omnibusque partibus absolutam tractationem quinque ordinum Columnarum, deesse multa doctis. simus Vir deprehenderet; recens hoc Opus velut in supplementum adjecit eorum, quae in libris Vitruvianis circa hoc argumentum poterant desiderari. Depulsis enim ab autore isto, quibus hinc inde profundissime condebatur, tenebris, lucique suae restitutis principiis & praeceptis Architectonicae, miraculisque temporum lapsorum inibi descriptis: superesse adhuc censuit Perraltius, ut remedium etiam quaereret tollendis difficultatibus & confusioni, in quibus scriptores recentiores maximam partem eorum, quae ad doctrinam Columnarum spectant, ita reliquerant, ut nulla fere iis ordinandis restaret constans regula; commissis inter se varie autoribus, de proportione bellis his partibus constituenda, a quibus splendor & majestas pendet operum magnificorum. Reconcinnandis autem proportionibus ipsarum Columnarum, earundemque partium, sub Architectorum dissidio hucusque tantopere laborantium, fundamenti loco insigne Paradoxon, in Praefatione Operis, praestruit Autor: quo utut omnem proportionum struem convellere videatur (has quippe plerasque a solo arbitrio derivat Architectorum; lubricas proinde & mutationibus obnoxias) nihilominus tamen rationes earum ita munit, ut constantiae legum architectonicarum optime censendus sit consuluisse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
