Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 129
Unproofread scanNot analysed yet
Has enim, ait, creditas antiquitus fuisse, regulas suas in Architectura a corporis humani proportionibus accepisse; quae pro diverso corporum habitu diversae, diversas etiam in aedificiis, non uni usui destinatis, servandas esse rationes praemonstrarint. Usu venire aedificiis idem, quod corporibus venustis; quae non tam certae proportionis mensura constent, quam gratia formae, in differentium etiam proportionum faciebus conspicua. Quanquam autem nulla certa proportio absolute necessaria sit, ad conciliandam sive faciei, sive aedificio gratiam: esse tamen utrobique aliquas, à quibus citra jacturam illius non nimis liceat recedere. Has vero in Architectura eam habere latitudinem, ut artificibus sat amplam relinquant libertatem, augendi partes diminuendive, prout exigunt necessitates obviae: cujus licentiae privilegio factum sit, ut nec bina, quae ex antiquitate supersint, Opera, nec bini inter se conveniant Scriptores, easdemque regulas sequantur. Constare inde porro putat Autor, quam parum firmo talo nitatur opinio eorum, qui proportiones Architecturae Musicis proportionibus geminas esse contendunt. Has enim ab ipsa natura tanta praecisione impressas esse atque stabilitas, ut migrari nequeant citra offensam aurium vel mediocriter delicatarum; proindeque ne minimum quidem a se invicem dissentire Musicos, circa justam harmoniarum proportionem; cum Architecti, in determinanda v. c. capituli Dorici projectura, bis mille annorum indagine, inter 2/ &17 minuta varie haerentes, tanto (videlicet septuplo ipsius minimae quantitatis) divortio, &a proportione, si qua foret, debita &naturali discessu, nihil quicquam sint offensi. Quod tamen proportiones regulis architecturae conformes saepius mentem in consensum trahant, ignaram unde ille affectus sit, rationem aliquam ejus subesse debere: sive ea semper fundetur super aliquo positivo, quemadmodum consonantiae musicae; sive super consuetudine aliqua, illi forte simili, ob quam vestitus ad morem praesentem compositi proportio se commendat; qui quanquam nihil immutatus, antiquato more mutatisque rationibus, ob quas ante placuit, desinat esse in pretio. Quaestioni huic decidendae, Autor duo elegantiarum in Architectura sancit genera: quorum primum fundetur super rationibus manifestis, quo nomine censet materiae praestantiam, aedificii magnificentiam, accurationem &artificium operis, partiumque symmetriam, quales. que elegantias positivas nuncupat: alterum a solo dependeat arbitrio, certam proportionem, formam &figuram rebus tribuenti, quae citra difformitatem, aliam induere possent; quaeque adeo sola adeo consuetudine placeant, ob nexum cum altero quopiam, cujus valor cognitus praejudicium sensui pariat, ad aestimandum prius illud, cujus pretium aut valor non proinde prostet.